Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
11 Ura dolorem perferre, exclamavit se non esse Papam, sed alium. Propter quod tota civitas cucurrit ad arma, et circumeuntes palatium, ab omni parte minabantur interficere Cardinales. Quin et ipsum Barensem furibundi quaerebant in palatio, ut interficerent. Barensis absconditus est in palatio. Cardinales metu perculsi, alii in suas domos aufugerunt, alii ad castrum Angeli, alii etiam extra Urbem. Haec tamen procella admodum brevis fuit. Tum aliorum, tum inprimis opera Agapiti Abbatis Cassinensis sedata est. Hic populo praeter alia, ad eum componendum exposuit nomine Cardinalium, sibi quidem mortem inferri posse, at vero, ut Urbano jam electo , hoc enim sibi nomen assumpserat Pontifex recenter electus, id nulla ratione a se extorqueri posse. Sic defervuit celeriter omnis illa commotio populi, ut altera die post electionem, secure e suis latebris Urbanus prodierit , Cardinalesque, qui diffugerant, ab eo convocati, reversi ad palatium sint, ut, quae caerimoniae in electione peragi solebant, nondum- que erant peractae, perficerentur. Die 9. Aprilis a. 1578. erat Urbanus electus. In diem undecimam inciderat Dominica Palmarum : qua juxta morem ipse ramos palmarum, et olivarum in Ecclesia distribuit Cardinalibus, Praelatis, nec non aliis: postera die interfuit Missae funebri quae eo jubente facta est, pro ejus antecessore Gregorio XI. Pridie coenae Domini processit in publicum stipatus omnibus Cardinalibus ad solenniter benedicendum tam populo Romano, quam peregrinis ad diem Coenae Domini Romam maximo numero confluentibus. Die autem Paschatis in corona omnium sedecim Cardinalium , qui in Conclavi erant, sóiénA Sec. XIII. usque ad Sec. XVI. 275