Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
2Ö Institut. Hst. Eccl. Pars IV. Ordinis Claraevallense, cui S. Bernardus Abbas praefuit, fuit omnium celeberrimum et praecipuum. Disciplinae monasticae instauratio, quae causam dedit Cisterciensium Ordini fuit et ceteris Ordinibus, et Congregationibus, quae ex Ordine S. Benedicti processerunt, seorsimque ab hoc regulam sibi vivendi statuerunt. Silvester Mau- rolicus in Oceano omnium Religion. Aubcrtus Mi~ rceus in Originibus ßlonasticis. Praeter hos vero Ordines, quasi quasdam propagines Ordinis S. Benedicti, plures etiam exorti sunt, qui a seipsis initium sumpserunt. Ex his fuit Ordo Carthusianorum a. io84. institutus a S. Brunone. Coloniae natus, ac Parisiis Philosophicis, Theologicisque disciplinis excultus, postea Rhemensis factus est Canonicus, et Studiorum Rector. Deinde cum sex sociis ad Hugonem Episcopum Gratianopolitanum in Delphinatu , quae Galliae provincia est, se contulit, et ab eo locum in ejus dioecesi , qui Carthusia vocatur obtinuit, ibique solitariae vitae genus valde austerum cum sociis colere instituit secundum regulam S. Augustini. Res, quae illum moverit ad hoc, fertur ista fuisse. Cum adhuc Parisiis esset, et Raymundo Diocres Doctori Theologiae in Academia Parisien- si, qui in sanctitatis opinione apud omnes erat, mortuo justa persolverentur, dum in Officio Defunctorum ad illa verba primae lectionis in secundo nocturno ventum esset: Responde mihi, quantas habeo iniquitates, et delicta mea ostende mihi, hunc ex tumba caput ter levavisse et alta voce dixisse, primo se accusatum esse, secundo judicatum , tertio condemnatum. Quod spectaculum, cui et ipse interfuerit, cum animum Brunonis intime penetrasset, statuisse rebus mundanis remin-