Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d

A Sec. XIII. usque ad See. XVI. 2 Í7 nomine dedisse, qui hujus auctoritatem nec ex proprio jure, nec ex commissione habuerit. Quod non ideo dicitur, ut hujus rei invidia in hunc conferatur ad Concilium hac liberandum. Nam neque ille quidquam egit adversus fidem a se da­tam. Equidem hanc fidem Huss imploravit, cum ex fuga fuisset retractus, sed etiam, quemadmo­dum est apud Cochlaeum , ei responsum fuit a Latzenbocho, cui commissus fuit, ut ei attende­ret: Ita decretum est (per illas literas securitatis) ut causam tuam justifices , ne _sit hoeretica , aut moriaris, ni revoces. Proceres quoque Bohemia; cum questi essent, quemadmodum est in Actis Mss. Concilii Constantiensis apud Raynaldum ad a. i4i5. nurn. 52. Hussum teneri in custodia, quamvis auditus nondum esset, in quam datus erat , quod aufugere conatus esset, et ne fugam rursus capere posset, expresse confitentur, et dicunt, Hussum, Regio salvo conductu assecura- tum (sunt illorum verba) quatenus pro expugnan­da regni Bohemiae, et sua sinistra infamia sub salvo conductu ipsius Homini Regis , et sub sa­crosancti Imperii protectione, et defensa pa­tenter ipsi Magistro Huss datis exhibitis venire velit ad Constantiense generale Concilium, et ibi cuilibet parti, se opponenti, de fide sua publicam reddere rationem. Nec petitum aliud ab his fuit, quam ut Huss audiatur, publice, et de'fide sola reddat rationem, et si convictus fuerit, pertina­citer quidquam contra Scripturam sacram, et ve­ritatem asserere, quod in eo dictamini, et deci­sioni Concilii debeat subjacere. Sunt etiam eo- rumdem Procerum Bohemiae verba. Si subjacere debuit dictamini, et decisioni Concilii; igitur nec ad hoc datus ei salvus conductus Regius est, ut immunis manere deberet, si se non subjecisset

Next

/
Thumbnails
Contents