Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.4. (Agriae, 1825) - 89d
A Sec. XIII. usque ad Sec. X.VL 2 45 Hieronymus Pragensis Hussi assecla fidissimus eidem Husso Constantiam eunti promisit, sese illum secuturum, idemque lioc per literas sparsit tam Pragae, quam in gliis Bohemiae locis, id- que , quemadmodum jactabat, ad asserendam veritatem Wicleffia nae doctrinae. Die 4. Aprilis i4i5. omnino Constantiam venit. Videns vero Hussum )t teneri in custodia, cum hoc collocutus, jam post c» biduum Constantia se subduxit, etUberlingam, ur- i bem sitam in Svevia, aufugit. Hinc scripsit ad Troceres Bohemiae , qui erant Constantiae, ad ipsumque Imperatorem Sigismundum, sibique ab liiboc literas petiit de securitate itineris sibi praestanda , idemque fecit per scriptum, Latina, B o- »i'bemica, et Germanica lingva a se factum, atque ipso curante Bomae valvis Ecclesiarum, morn asteriorum , atque domorum, in quibus hospitia erant Cardinalium affixum. Has literas Sigi- smundus nonnisi ad preces, sibi a Proceribus Bold herniae instantius oblatas concessit, cumque de- loclaratione, has se dare, quibus munitus secure maccedat, non ut, postquam venerit, possit etiam i/sic recedere. Nec tamen ille in animo habuit OConstantiam redire, qui acceptis his literis de se- ícuritate comeatus, iter suum convertit Prágám. Cum ad quoddam oppidum Hercyniae, seu Silvae Nigrae pervenisset, et a Parocho ejusdem oppidi )t ad prandium, cui alii quoque plures affuerunt, t invitatus fuisset, in hoc non est veritus Synodum Constantiensem conviciose proscindere, eamque appellare Synagogam sathanae, et jactare, a se omnes Concilii Praelatos, atque Doctores ita esse disputando superatos, et devictos, ut hi rubore q perfusi omnes sint. Tanta insolentia delata est « magistratui. Ab hoc comprehensus est, et in ■vinculis reductus Constantiam. Interrogatus, cur 16 * fu-