Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

A Sec. IX. usque ad Sec. XII 7 interea jam post Otgarium factus fuit Episcopus Moguntinus: qui in literis, quibus Notingo re­spondit, non tantum sententiam illam Gotteschal- ci insectatus est velut perversam et orthodoxae fi­dei contrariam, séd etiam Eberardum induxit, ut Gottesclialcum a se dimitteret. Hinc itaque di­scedens cum Dalmatiam, Pannoniam, et Nori­cum pervagatus fuisset, infeliciter etiam Mogun- tiam appulit. Illico hominem nactus in suam po­testatem , synodum Episcoporum Rabanus insti­tuit. Ad hanc citatus Gotteschalcus libellum Epi­scopis obtulit, in quo , Ego Gotteschalcus , in­quit, credo , et confiteor - - - quod gemina est praedestinatio sive electorum ad requiem , sive re­proborum ad mortem', quia sicut Deus incommu­tabilis ante mundi constitutionem omnes electos suos incommutabiliter per gratuitam gratiam suam prcedestinavit ad vitam aeternam, similiter omnino omnes reprobos, qui in die Judicii da­mnabuntur propter ipsorum mala merita, idem ipse incommutabilis Deus per. justum judicium suum incommutabiliter prcedestinavit in mortem merito sempiternam. Apud Hincmar. lib. de Prae­destinatione Cap. 5. Damnatus est Gotteschalcus ab hac Synodo, et missus ad Hincinarum Episcopum Rhemensem, suum Metropolitani, ut in custodia eum servaret, ne suam doctrinam posset disseminare: qui sub- sequente anno 84q. aeque de Gotteschalco Syno­dum’habuit Carisiaci Episcoporum trium, et de­cem. Iterum hic condemnatus est, et ex gradu Presbyteratus dejectus (dubium est, num value­rit ejus Presbyteratus , utpote a Rigboldo Decano Rhemensi, sive Chorepiscopo ad Sacerdotium eve­ctus. dum Chorepiscopi vulgo nonnisi Presbyteri es-

Next

/
Thumbnails
Contents