Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c
lia. Forsan Constantinopolitanos illud induxit ad hoc petendum ab Joanne, quod et ipse largitione pecuniae factus sit Pontifex, idque ex laico, Comitum Tusculanorum eo tempore potentia, et factione, ut est scriptum a Rodulpho Glabro lib. 4. cap. i. hujus aetatis ejusdem scriptore. Plures tunc Episcopi, et Abbates etiam ex Gallia scripserunt Joann i Pontifici ad praepediendam concessionem eius, quod fuit petitum. Repulsam Graecis esse datam, docent epistolae Leonis IX. post annos circiter viginti scriptae, in quibus is queritur de Patriarchis Constantinopolitanis , quod sibi titulum Oecumenici sumpsissent repugnante Apostolica Sede. Nec tamen adhuc sic Constanti- nop'ditano Patriarchae iste Oecumenici titulus quaerebatur , ut non tamen Romanam Ecclesiam eminentiorem Oonstantinopolitana vellent etiam deinceps agnoscere. Isfud apparet ex his verbis ejusdem Glabri: Constant i nopolit anus Praesul cum suo Principe Easilio, aliique nonnulli Graecorum consilium iniere, quatenus cum consensu Romani Pontificis liceret Ecclesiam Const ani inop olit anam in suo orbe, sicut Roma in universo universalem dici, et haberi. Nam in universo orbe universalis Ecclesia Romana non fuisset, nisi etiam intra fines suae potestatis Ecclesiam Constanlinopolita- nam habuisset. Vidimus vero jam multo etiam ante Patriarchas Constantinopolitanos hunc Oecumenici titulum sibi sumpsisse, vel etiam ab Imperatoribus ipsis fuisse datum. Attamen , ut semper etiam contradiceret ipsis Romanus Pontifex. Dum ergo Patriarchae Constantinopolitani, quamvis jam utentes hoc Oecumenici titulo, tamen adhuc pro eo consensum Romani Pontificis peterent, facto Suo declararunt, non futurum id validum, quod fecissent, eousque, donec firmitatem per RoA Sec. IX. usque ad Sec. XII Sy