Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.3. (Agriae, 1825) - 89c

A Sec. IX. usque ad Sec. XII. 9 libro tie Tenenda veritate Scripturae, talique ra­tione ut sub persona Gottescbalci arguerint ipsius S. Augustini doctrinam esse condemnatam. Vide­tur nobis sine dubio, sunt R emigii verba , quod illa , quce de divina praedestinatione dixit, juxta regulam Catholic ce fidei vera sint, et a veridicis Patribus manifestissime confirmata, nec ab ullo penitus nostrum, equi Catholicus haberi vult, re­spuenda, sive damnanda. Et ideo in hac re dole­mus non hunc miserabilem, sed Ecclesiasticam ve­ritatem esse damnatam. Cum vero vicissim Hincmarus, et Pardulus Episcopus Laudunensis, ejusdem de Gottesclialco cum Hincmaro sententiae, Amalarium, et Joan- nem Scotum, cognomento Erigenam, excitassent ad scribendum adversus Gotteschalcum; tantum abest, ut res bene cesserit, ut potius adversus Amalarium etiam, et Joannem Scotum Wenilo Archiepiscopus Senonensis, Prudentius Trecensis, aliique plures insurrexerint, atque Scoti librum Prudentius Perversitatis librum, ejusque senten­tias , quas Gottescbalci sententiis opposuerat, blasphemias, atque imprudentias vocare non dubitaverit. Hincmarus vero in eo etiam fuit temerarius, ideoque culpatus a multis, quod jus- serit in fine hymni de pluribus Martyribus liaec verba deleri: Te trina Deitas subque com­minatione excommunicationis, carceris, exilii: adversum illud ausus, quod et tunc, et nunc quoque Ecclesia cantat in hymno festi Cor­poris Christi ad Matutinum. Quem enim Trinum Deum in personis profitemur, trinam hanc etiam Deitatem, quantum ad personas tres, cur dicere non possemus? Idem Hincmarus in alia rursus Synodo $ iterumque Carisiaci habita , Golteschalci sen-

Next

/
Thumbnails
Contents