Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

philo, ut crederet, Chrysostomum. esse Origeni- stam, cum Constanlinopolim advenisset, etiam adspectum Chrysostomi vitavit, ejusque respuit hospitium , ad quod ab eo erat invitatus. Dum collecta in Ecclesia Apostolorum celebraretur , id est, conventus fidelis populi esset institutus ad Religionis officium, Epiphanius erat paratus m medium prodire, i et coram universo populo Origenis libros damnare; insuper Dioscoro, ce- terisque monachis, hocce nomine quasi Orige- nistae essent, anathema dicere, ipsumque etiam Chrysostomum velut horum fautorem perstrin­gere. De hoc Chrysostomus factus certior, Epi- phanio nunciavit, jam multa eum contra Ecclesi­asticam regulam attentasse. In Ecclesia enim in suo adventu collectam celebraverat, idem Con- stantinopoli etiam ordinationem fecerat sine con­sensu Chrysostomi. Monet proinde, ut sibi cave­ret, ne si hoc etiam adgressus fuerit, quod para­ret, populum adversum se concitet, et quidpiam triste ei eveniat. Is non tantum omisit facere quod volebat, sed etiam Constantinopoli discessit , et antequam in Cyprum pervenisset, in intinere digm obiit. Sozomen. I. 8. c. i5. A Sec. V. usque cid Sec. VIII. 7 §• 2* ' Synodus ad Quercum. S. Chrysostomi primum, et alterum exilium. Ad Innocentium Papam causam suam defert. Ab hoc novum judicium decernitur. Quomodo hoc impeditum sit. Mors Chrysostomi. Theophilus sitv Constanlinopolim venit, ut cum accersitus esset, ad respondendum, de qui­bus

Next

/
Thumbnails
Contents