Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
58 fast. Hist. Eccl. Pars II cere proferre, aut conscribere, aut componere alteram fidem praeter definitam a Sanctis Patribus, qui in Nicaea congregati fuerunt, depositionis poena constituta in Episcopos, et Clericos, anathematis inlaicos, si contra hoc statutum egissent. Sunt in hac synodo etiam Pelagiani condemnati. Sex etiam Canones constituti sunt, qui fere omnes agunt de Nestorio, eique adhaerentibus, vel ab eo ordinatis Clericis. Concilium Acta sua misit ad Caelesti- num Papam dicens: Quia vero necesse est, ut omnia, quae consecuta sunt, Sanctitati tuce significentur , non potuimus non scribere, tumque referunt omnia, quae, et qualiter acta sint. Collect. Mans. Tom. IV. i33o. Etiam Maximianus retulit ad eumdem Caelestinum de sua ordinatione. Is Acta confirmavit ea tamen cum moderatione, ut Episcopi Orientales cum Joanne Antiocheno damnati retinerent suas Episcopales sedes, itemque alii qui se Nestorio addixerant, si resipuissent, uno Nestorio excluso ab hac spe sui recuperandi Episcopatus. Theodosius autem Imperator , literis etiam permotus Ceelestini, et Sixti, qui Caelesti- no successit in Pontificatu, non multo post finitum concilium mortuo, sollicitus erat de dissidio inter Episcopos tollendo; cui de hoc deliberanti responsum ab Episcopis est , hujus non esse remedium promptius, quam si Joannes Antiochenus, qui fax illius dissidii fuit, in Nestorium, ejusque doctrinam anathema dixisset. Cunctabatur , et tergiversabatur aliquamdiu Joannes. Fecit tamen, quod erat petitum, urgente metu, ne amitteret Episcopatum. Ita pax, et concordia rediit , atque de hac tam Cyrillus , quam Joannes literas ad Sixtum Rom. Pont, dedit. Dum oecumenicum hoc concilium fuit, con- » voca-