Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
Cyrilli condemnassent: quin sententiam hanc etiam in publicis locis Urbis, et theatris affigendam curavit. Interim advenerunt etiam legati, quos Cae- lestinus Papa ad concilium misit, statimque sessio altera celebrata concilii est die io. Julii. Hi petierunt, ut quod judicium latum fuit in Nestori um, sibi exhiberetur, vicissimque ab his petiit Concilium , ut illud sua subscriptione confirmarent. Actionem deinde instituit Cyrillus, et Memnon adversus Joannem Antiochenum , ejus- que concilium factiosum de imposita sibi injuria, et contumelia. Ter fuit citatus. Episcopos, qui ad eum missi sunt, satellites, et milites, qui ejus stipabant domum, non admiserunt: quin ab Joannis Clericis male etiam mulctati abivissent, nisi eorum impetum, et assultus milites cohibuissent , iidem, qui stipatores domus erant. Joannes icitur Antiochenus condemnatus est cum suo nni- verso conciliabulo. Inter cujus Episcopos fuit etiam Theodoretus, Cyri in Syria Episcopus, eoque magis , quod hortante Joanne Antiocheno, adversus Anathematismos Cyrilli scriptum etiam confecerit, et vulgaverit. Idem etiam post concilium peractum adhuc adversus Cyrillum, et Ephesinam synodum Opus composuit, cui nomen Penlalogii indiderat, quod esset divisum in libros quinque. Utrumque concilium, et cui Cyrillus praesedit, et quod habuit Joannes Antiochenus, misit sua decreta ad Imperatorem, voluitque haberi pro legitime factis. Sed quae ex factione Joannis Antiocheni missa erant, citius perlata sunt Constan- tinopolim, quod Ephesi fautores Nestorii omnes vias intercluserint parti alteri, idemque factum sit Constantinopoli per eos, qui in aula addicti erant Nestorio» Tandem opera ejusdam mendici, A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 55