Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
48 Inst. Hist. Eccl. Pars II. exarsit, ut praecipitem dare in mare voluerit. Proclus quoque Episcopus Cizycenus Constantino- poli habuit orationem de laudibus Beatissimae Virginis, idque praesente Nestorio, in qua errorem Nestorii refutavit: quae audita est -summo popul i/plausu. Consurrexit vero Nestorius , et tunc illico extemporali dictione, nec non postea tribus adhuc aliis concionibus voluit Proclum refutare. Apud Garnerium Tom. 2. Neque hoc solum fecit, sed tantam habuit fiduciam erroris, quem conceperat, ut suas dictiones et orationes, nec non librum quem de Incarnatione composuit, quaquaversum disperserit, et publicaverit, ita ut non tantum innotescerent per Orientem, sed quaepiam ex ejus scriptis Bomam usque pervenerint. In Aegyptum quoque cum ista perlata essent, et disputationes excitassent inter monachos , Cyrillus ut praepediret erroris contagionem epistolam misit ad monachos , in qua ita nervose, et solide egit adversus errores Nestorii, ut cum perlata etiam fuisset Constantinopolim, plurimi e Magistratu idcirco Cyrillo per literas gratias egerint. Unde vero Nestorius talem iram concepit in Cyri 11 um, ut Aegyptios , qui Constantinopoli versabantur, et. a Cyrillo erant excommunicati ob foedissimam vitam impulerit ad libellos dandos, quibus accusaretur Cyrillus de seditione adversus Imperium, et Magistratus facta. Res de Nestorio cum etiam ad aures pervenisset Romani Pontificis, is erat Cae- lestinus, exquisivit ex Cyrillo per literas, quomodo se ea haberet. Etiam ipse Nestorius semel atque iterum scripsit ad Caelestinum subdole, conatus irrepere; qui sic Nestorio respondit: Legimus epistolarum tenorem, ct eos libros, quos illu- * • * • siri