Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 11 quos ex AFgypto expulit, in gratiam reciperet; hoc deinde sponte sua statim fecit, postquam perfecerat, ut Chrysostomus mitteretur in exilium, ut sui accusationem, factam a monachis sopiret. Socrat. I. 6. c. i5. ets. Sozomen. I. 8. c. 17. ets. Paliad. in Vita Chrysost. Duo tantum intercesserunt menses, et nova tempestas, priore atrocior conflata Chrysos tomo est. In vicinia Ecclesiae, quae Sophia appellabatur, Eudoxiae Imperatricis Statua argentea supra columnam porphyreticam fuit recenter statuta. Ad hanc plebs faciebat ludos, nec alienos omnimode a Paganorum moribus, a Theophane Praefecto tlrbis inducta: qui cum Manichaeus fuisset, et Gentilium ritibus addictus, insultare ista ratione studuerit Religioni. Ilac de causa Chrysostomus in Praefectum vehementius invectus est: hic vero Eudoxiam, quasi ejus imaginem communi populi cultu honorari, indignaretur, commovit, ut est scriptum a Theophanepag. 68. Mittuntur literae et convocantur Episcopi ad Concilium, ipse etiam Theophilus Alexandria, tamquam idoneus maxime in eam rem, quae struebatur Chrysostomo. Ipse non est ausus venire, ne in periculum vitae se conjiceret, quod jam ante subiit Constantinopoli, sed tres Episcopos sui loco misit, instructos canone eo concilii Antiocheni, quod a. 341. ab Arianis celebratum est adversus S. Athanasium, et in quo hi statuerant, Episcopum, vel Presbyterum, depositum a concilio, si resumpsisset munus suum absque decreto alterius concilii, hunc nullatenus pos$e manere in suo munere. Supra Part. I. §. 64. Dum exspectantur Episcopi, Chrysostomus dicitur, habuisse orationem , quae his verbis incipit: Rursum Herodius furit, rursum tur~