Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Geographia. 8l Dixi, Americam fortasse veteribus non fuisse penitus ignotam. Sunt enim quaepiam istius notitiae vestigia. Nam Diodorus Siculus Biblioth. lib. 5. memorat, Phoenices quosdam in insulani fertilissimam, Africae oppositam, vi tempestatis esse delatos; quae ultra Africam, potest censeri lion alia, quam America in vastissimo illo pelago. Idem docet, Poenos omnem dedisse operam, ut haec Europaeis ignota maneret insula. Quam- obrem insulani Atlanticam, cujus etiam Plato meminit, eamdem esse, quae America, asseruit etiam Abrahamus Ortelius in Theatro Geographico , Philippi II. Begis Hispaniae Geographiis a i5q8. vita functus, et Gerardus Mercator Flander in Tabulis suis Geographicis, aeque ut Ortelius no- minatiss’iyius suae aetatis Geographus, qui decessit a. i5g4. $• 10. Quae Romani Imperii ad ejus regimen politica fuerit constitutio. Descriptionem feci geographicam brevissime totius orbis terraquei in eum Historiae finem , ut dum in hac mentio fieret regionum, atque locorum , intelligi posset, ubi regiones, atque loca haec sita essent. Non manserunt autem ista absque mutatione, dum imperia quoque , et regna alia quidem conciderunt, alia autem exorta sunt, sed neque gentes eaedem in iisdem terris manserunt semper, sed aliae in aliarum locum successerunt pristinis incolis sub jugum missis, vel etiam e suis sedibus expulsis. Quo factum est, ut neque priora regionum , et urbium nomina semper Tomulus I. 6 per-r