Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

f Hispania dividunt. Haec antiquitus divisa fuit in Galliam Cisalpinam, et Transalpinam per Alpes, quae intercedunt inter Galliam, et Italiam, ita ut tota ea pars, quae prius Insubria, postea Lom­bardia fuit vocata, ad eam partem Galliae sit rela­ta, quae Cisalpina fuit vocata, vel Togata. Trans­alpina, alio nomine Comata, divisa fuit in Gal­liam Aquitanicam, Celticam, Narbonensem , et Belgicam. Celtica alio nomine fuit appellata Lug­dunensis ab Lugduno. In hac sunt Lutetiae Pa­risiorum a Chlodovei Regis aetate Regum Galliae sedes. Gallia Narbonensis dicta fuit etiam Brac- cata, ubi nunc Delphinatus, et Sabaudia cum pluribus aliis regionibus est, cujus urbes nobilio­res fuerunt, Narbo , Massilia, Arelate, et Vienna Galliae. Gallia Belgica ex parte cis Rhenum in veteri Gallia , ex parte trans Rhenum sita fuit in Germania: cujus incolae postea divisi in pro­vincias septemdecim, dicti Belgae sunt. Galliae Transalpinae Orientem versus adjacet Helvetia. Ab eadem Gallia Septemtrionem versus cum ali­qua declinatione sita est Britannia magna, tria complectens regna, Angliáé , Scotiae , et Hiber­niae in. duabus posita insulis, circumfusis ex la­tere uno Oceano Germanico, ex altero Oceano Atlantico , et nonnisi per fretum, quod Britan­nicum appellatur, sejuncta a Gallia. A Gallia pergendo ultra ab ejus superiore parte, sequitur Germania magna, Meridiem ver­sus habens Danubium, a Septemtrione autem at­tingens Oceanum Germanicum, et sinum Coda- num. Plinio et Tacito perhibentibus Germaniam incoluerunt populi duo, et nonaginta, nominibus atque sedibus distincti. Nominatiores sunt Cim­bri, Cherusci, Teutones, Alemanni, Burgundio­nes, 7 4 Prolegomena

Next

/
Thumbnails
Contents