Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Cfironologia. 57 instituta computatione ab aliis epocliis, Christus naius sit, non quot anni fluxerint ab ejus nativitate ad hunc, quem nunc vivimus annum: quae 'numeratio annorum manet firma, atque omnium consensione certa, etiamsi haec, alia ratione, juxta mensuram epocharum aliarum non in hunc annum cadat, quia neque epochae hae sunt constitutae in anno, in quo omnis esset accuratio. Haec epocha ad signandos annos non statim assumpta est. In Ecclesia Constantinopolitana hoc factum est seculo post Dionysium altero. In Gallia circa medium seculi octavi, hanc docet Sca- liger, esse assumptam : omniumque primum annus 742. invenitur in Capitularibus Regum Franciae a Stephano Baluzio editis a Dominica Incarnatione computatus, et signatus. Hispani, et Lusitani nonnisi paucis ante seculis reliquerunt suam aeram Hispaniensem, ad hanc Dionysianam transeuntes , ut est apud Pagium Dissert, de Periodo Graeco Romana. Ipsi Romani Pontifices usque ad Eugenium IY. qui a. i43i. ad Pontificatum evectus est, perstiterunt in suo more signandi sua Brevia annis Indictionis, suique Pontificatus. Iste vero primus annum ^Erse Christianae, omisso anno Indictionis adhibuit, attamen retentis etiam annis sui Pontificatus. Etiam a Passione Domini plures e veteribus supputabant annos. Sic S. Hieronymus tib. de Scriptorib. Ecclesiast. et S. Isidorus Hispalensis lib. de Vita , et Morte Sanctorum dicunt Petrum Apostolorum Principem anno Of. post Domini passionem coronatum fuisse martyrio. S- 9-