Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

propriis vivendi legibus In hu jus beneficii me­moriam Antiocheni hanc, quae Antiochena voca­tur , instituerunt apud se epocham. Hac utitur etiam Evagrius, etChronicon Alexandrinum. Jux­ta Petavium hujus initium epochae est in anno Pe­riod. Jul. 4665. anno ante Chr. 49. JEra Hispanica. In partitione provinciarum Imperii primum inter Octavianum a) Antonium, et Lepidum, hoc autem sublato, inter Octavia­num , et Antonium Hispania obtigit Octaviano. Ab hoc itaque Octaviani auspicato imperio in Hi­spania, Hispani epocham sibi instituerunt, quae duravit usque ad seculum decimum quartum, apud Portugallos etiam uno seculo ulterius. Haec aera incipit in anno Period. Jul. 4676. ante Chr. 38. JEra Caesaris Augusti, sive Imperii Roma­ni. Hujus initium non sumitur ab omnibus eo­dem modo. Alii enim hoc ponunt in anno, quo Julius Caesar interfectus est, qui Urbis conditae fuit 710. ante Christum natum 44. alii in anno, quo Augustus factus Triumvir est cum Antonio, et Lepido anno 711. adeoque anno altero post oc­cisum Julium Caesarem; alii denique in anno, quo ad Actium Epiri promontorium navali prae­lio superavit Antonium, et ad eum rediit summa totius Romani Imperii anno U. C. 720. Period. Jul. 4683. aute Chr. 3i. Post hanc victoriam Aegyptii etiam assumpserunt annum ab Julio Caesare cor­re­Chronologia. 55 a) Octavianus fuit Julii Caesaris ex sorore nepos , et factus haeres. Quamobrem Caesaris sibi preenomem asssumpsit. Summa autem omnium rerum potitus Senatus ei nomen Augusti contulit , quod signifi­cat , augurio consecratum. Hinc et Caesaris, et Augusti facta sunt dignitatis Imperatoriae nomina.

Next

/
Thumbnails
Contents