Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

f tantumque ex ambitiosa dominandi in alios cupi­ditate, quosque usi astutia, et calliditate sub su­am potestatem traxerint. Dum iidem legunt in eadem Historia etiam primorum seculorum in Ec­clesia etiam ab Episcopis vitae sanctimonia, et eru­ditione excellentissimis invocatos esse Sanctos vi­ta functos , eorumque imploratum patrocinium apud Deum, ista etiam in his sanctissimis , et do­ctissimis Episcopis jam fuit superstitio, et depra­vatio purae Religionis. Sic faciunt in omnibus ce­teris, quaecumque sibi ipsis per suam reformatio­nem, ut eam vocant, fecerunt placita Religionis, distincta ab iis, quae et nunc vigent, et semper viguerunt in Ecclesia instituta Religionis. Jamque periodo I. Historiae, quae tempus a Christo nato usque ad Constantinum M. ab a. l. Aer. Vulg. usque 3o6. complectitur, ponunt, non perstitisse omni ex parte sinceram, ac incorru­ptam Religionem, tantoque minus succedente pe­riodo altera, et tertia : nec jam his temporibus Re­ligionem mausisse amplius sui juris, sed factam hominum libidini obnoxiam, rituumque innumera­bili multitudine atque in his permultis etiam ab­sonis, et nugacibus, oppressam cessisse mature superstitioni, quaeque Religio nonnisi a Lutheri aetate per eumdem Lutherum, Zwinglium, horum- que similes feliciter instaurata sit; a) Ipsa illa a Magdeburgensibus per centurias assumpta metho­dus tractandae Historiae, et altera quoque per Pe­riodos cujus inceptor fuit Mosheimius, Protestan- tibus praeplacuit, quod adcommodatior esset, ad tale imperium exercendum in Historia: ubi non - tam 3í Prolegomena) u) Jo. Matthise Schroeckhii Historia Religion. Preparation. §.23. etss. Edit, Vindobon. 1786.

Next

/
Thumbnails
Contents