Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
AillÜiU PRAEFATIO. ({^ ompendlum Historiae Ecclesiasticae e- didi jam ante annos triginta Institutionum ejusdem Historiae nomine. Hujus exemplaria cum defecissent, statui eandem denuo novis curis elaborare, jamque cum rerum expositione pleniore, atque ad ea praesertim illustranda , et declaranda, quae aetate nostra in Jure Ecclesiastico tractantur permulta ejus generis, de quibus quaeri possit, bonane fide asserantur. Mutavi meum hoc consilium, aut potius distuli, fecique Dissertationes in selecta argumenta Historiae Ecclesiasticae , quibus discussis adverti posset, cujus et illa in Jure Ecclesiastico firmitatis essent, tantoque magis eadem seorsim, et distincte proposito sub obtutum caderent. Hoc autem perfunctus labore, resumpsi cogitationem, et curam Historiae etiam ipsius denuo elaborandae, ntc ut 1 * in