Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

328 DISSERTATIO XVtll. erit Febronius, sed plurimae aliae rationes se- junetos tenerent a communione ineunda cum Ca­tholicis : quin doctrinam Febronii de 1 rimatu Ro- mani Pontificis Lipsienses in Actis novis Erudi­torum talem esse declararunt, quae quemlibet il­lorum etiam ab Auctoris consilio sequendo deter­reat. Tantopere videlicet bi adversantur Prima­tui Romani Pontificis $ ut ne umbratilem quidem illam ejus auctoritatem , quam solam reliquit Fe­bronius Protestantium conciliandorum gratia, pro­fiterentur se pati velle. Hac ratione Febronio, etiam per literas reditum svadenti, atque ad hunc invitanti respondit Jablonszhy Inst. Hist. Christ. Torn. III. pag. 14Ö* Barthius in Dissertatione con­tra Febronium , pluresque alii. Ea, quae vera Christi Ecclesia est, talis manere debet, et ma­nebit , qualis a Christo, auctore suo, instituta est. Catholicus eum, qui recessit ab Ecclesia, sequi non potest, nisi etiam deserat Ecclesiam. Ei , qui recessit , revertendum eo est, unde disces­sit , si vult esse in Ecclesia. Ex quo intelligi potest imprudens , atque improvidum Febronii consilium, per depositionem, et dimissionem ejus, quod est Catholicum, in gratiam Protestantium, quaerere istorum reductionem ad Ecclesiam. Quae Febronii doctrina fuerit, ex his Dis­sertationibus meis credo, satis perspicuum factum esse. Vt autem hanc in summa exhibeam, est hu­jusmodi: negat is Ilomani Pontificis eam auctori­tatem, vi cujus haec, quae decidit, et definivit in Fidei, et Religionis controversiis, pro certis habenda sint, istisque adhaerendum tamquam in­dubitate veris. Potestatem, quam Christus insti­tuit, esse collatam a Christo Ecclesiae , quam ab baetam Romanus Pontifex, quam ceteri omnes Episcopi accipiant, quique in exercenda hac po­testate «int tantum administratores Ecclesiae, vi-

Next

/
Thumbnails
Contents