Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

51Ö DISSERTATIO XVII. Jicitatcm spectet, sed infinite excellentiorem, qui­que in eo positus sit , ut curanilo , ut populi iis subjecti agant bene, a malo abstineant, Deo ob­sequium exhibeant, eique fini collaborent, quem ipse Deus habuit in creando homine. Etiam jam supra §. 1. assertum est , ad Principes omnino spectare curam Religionis, quin esse hoc illorum etiam primum, et sanctissimum munus. Aeque illud declaratum est, ad id, quod muneris est, debere etiam esse jus. 'Ex fine terrestris felicita­tis Jurisconsulti Neoterici Principibus asserue­runt Jus inspiciendi leges Ecclesiasticas, atque hinc ulterius jus etiam Placeti. Demonstratum est, alium finem Csse, ipsisque Principibus di­gniorem. Ex boc igitur fine desumendum etiam est tam munus Principum erga Ecclesiam, quam jus. Estque boc jus illorum Regiae dignitati connatum. Debes enim incunctanter adver ere, sunt verba S. Leonis M. ad Leonem Imp. jam su­perius etiam allata, Regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen , sed etiam maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam. Principes sunt illius regni, quod sibi Deus ex hominibus in­stituit, ministri (supra pag. 477.) Igitur idem finis etiam Principibus esse debet, in quem suum erga Deum in regendis populis ministerium diri­gendum habent, ut, quoniam Deus cunctas gen­tes creavit in laudem, et nomen, et gloriam suam, Deut. 2(). v. 1Q. ipsi etiam curent , ut populi ipsis subjecti, illud agendo, quod secundum Dei voluntatem est, et contrarium fugiendo Deo cul­tum , atque obsequium, quod debent , exhibeant. D e i .e n i m m j n i s t e r est tibi in bonum* Si autem mal um feceris, time. No n enim sine causa gladium portat. Dei e u i m m i n i s t e r est. vindex i n i r a m e i, qui malum agit. Rom. 13. v. 4» Iste est

Next

/
Thumbnails
Contents