Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

514 DISSERTATIO XVII. ani . Secus per seipsos destruunt, quod posue­runt in Principibus pro fundamento Inspectionis, atque Placeti. Jam vero hinc quid sequetur P aliudne, quam Je­gem Evangelii neque in Imperio Romano potuis­se ab Apostolis proponi, et promulgari, nisi prius ab Imperatoribus Romanis obtentum fuis­set Placetum. Quod Apostoli certe jiec petie-* runt , nec si petiissent, obtinuissent, dum Roma­num Imperium tam se infestum Christianae Reli­gioni exhibuit , ut hanc omnibus modis conatum sit opprimere, et exstingere : qui tamen ildem prohibiti a Magistratibus Judaeorum confidentis­sime responderunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. Act. 5« v. 2Q* Vel igitur hi Jurisconsulti concedere debebunt, potestatem, quam Christns contulit Ecclesiae, non pendere e Placeto Regio, vi cujus etiam adversus edicta Imperatorum per Apostolos , et Apostolicos viros promulgata est lex Evangclii in Imperio Romano $ vel Apostolos , et Apostoli- cos viros, dum sine Placeto, imo adversus edi­cta Imperatorum, etiam sangvinaria, tamen per­stiterunt in promulgatione Evangelicae legis, egisse inique, sed neque Christum ipsum potuis­se Apostolis mandatum dare, ut antequam obti­nuissent Placetum, Evangelium annunciarent, et promulgarent: quod hi tamen fecerunt, seque facere ex mandato divino professi sunt. Non potest esse etiam dubium, quin et Im­peratores Romani se opponendo Evangelio, ejus- que promulgationi, se se scelere gravissimo ob­strinxerint, Deoque adversati sint. At vero si Principibus Secularibus temporalis felicitas esset, et esse deberet pro fine , quo eorum feratur po­testas , Imperatores Romani causam justissimam habuissent arcendi Christianam Religionem ab

Next

/
Thumbnails
Contents