Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
512 DISSERTATIO XVII. dat potestatem agendi in utramque partem citra aequitatis laesionem. Cujus enim agendi jus quis habet, illud et juste agere potest. Non dant hi Jurisconsulti Imperanti jus denegandi Placetum legi Ecclesiasticae, nihil continenti noxium Civitati: üdém ergo etiam ei auferunt ejusdem Placet! jus. Noluerunt in eo stare de Placeto, quod ante ipsos de hoc asseruerunt, et docuerunt alii Doctores Juris, et quam Placeti aequitatem ego etiam recognovi , et semper recognoscam. Altius voluerunt evolare (non ego, sed Darnautus dicit, istiusmodi Doctores indecora adulatione agi) dumque falsis rationibus nixi cadunt; neque jura Principum defendunt, sed haec, si istorum talium Jurisconsultorum argumentis niterentur , etiam infirma fierent, et nulla. Nam quis, ut supra demonstratum est , negat Principibus, eoque minus his, quandoquidem et aliis concessum sit, excipere adversum ea, quae existimant suis juribus contraria? Exceptio haec semper habuit locum , ubi servata justitia est, etiam in administra- tione Civilis potestatis, et quam, nisi imprudenter, nemo potuit negare, etiamsi nunc Placetum vocetur, quod prius aliis nominibus appellatum fuit. Brezanoczius cum citato loco hoc etiam sibi objecisset: „Imperans Ecclesiasticus non ha- „bet jus Placeti quoad leges civiles: ergo nec ci- „vilis debet habere quoad leges Ecclesiasticas,, deinde attulit ea ex Pehemo , quae jam §pho superiore sunt a me producta, et exhibita pro jure Inspectionis, quod Princeps Secularis habeat ad negotia Ecclesiastica, non vice versa Rector Ecclesiasticus. Quae cum ibi, cujus momenti sint, expensa jam sint; nihil restat hic de his dicendum: at tamen, quae dicta sunt adversus Pehemum,