Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
<5 DISSERTATIO XI. dulgentia erga devios ad lucrandas eorum animas absque laesione rectae fidei. Ne autem res bene coepta in iis, qui reducti essent ad Ecclesiam , per Sophronii contentionem in discrimen vocaretur, se Cyro fuisse hortatorem, ne sineret ullum sive de una, sive de duabus operationibus in Christo loqui: sed ,,Vt cuncti potius cum Con- ,,ciliis oecumenicis dicerent unum, eteumdem Je- j,sum Christum res divinas ,• humanasque operari, ,,oinnesque ejus operationes indivisibiliter ab eo- „dem Verbo incarnato procedere , et ad illud sollum referri. Nam licet unius operationis mentio „in quibusdam Patribus legatur, ista tamen enun- „ciatio quibusdam videtur extranea , et nova, ti- „mentibus , ne illa utentes duas naturas negare ,,velint, quod Deus avertat. Multis etiam affir- „matio duarum operationum offendiculo est: quia ,,haec doctrina in nullo Sanctorum Patrum inve- „nitur : et inde sequitur, duas voluntates contra- „rias esse admittendas , ita ut Verbum pro genere „humano pati voluerit, humana natura non voluerit. „Nam tunc etiam duarum voluntatum duo principia „deberemus admittere, quod impium est: quiaim- , possibile est, ut idem subjectum simul respectu e- ,.jusdem objecti duas voluntates contrarias habeat.,, Ep is tol am finit his verbis:,,Necessarium credidimus „de his omnibus , missis descriptis exemplis te certiorem reddere. Pogamus, ut omnia legas: si ,, sermonibus nostris quidquam desit, suppleas, et „dato responso sententiam tuam nobis aperias.,, a) In actis Concilii Constantinopolitani VI. duae ponuntur epistolae , altera actione 12- altera act. 13. quibus Honorius Papa Sergii Episcopi Constantinopolitani literis respondit. In priore Sera) Cone. VT. gener. Constantinopol. act. l3. in Collect« Mans. Tom. XI.. col. ,526.