Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

500 DISSERTATIO XVII. te condi statuta, quae sint Religioni, et Eccle­siae non consentanea. Si Inspectionem ponunt in Seculari potestate ad cavendum, ne quid felici­tati temporali civium contingat perstatuta Eccle­siastica adversum, qui finis Principibus Secula- ribus in gubernando sit; igitur idem sit necesse est Inspectionis jus in Ecclesiastica potestate ad statuta, quae fiunt a Seculari potestate. Hanc nolunt valere conclusionem Jurisconsulti : igitur neque valet altera. Conatur Pehemus Praelect. in Jus Eccl. Part. I. Sect. 3. §. 812. 815* 814» discrimen reperire inter Potestatem Ecclesiasti­cam, etSecularem, vi cujus quamvis Seculari po­testati jus sit inspiciendi ad negotia Ecclesiasti­ca , idem tamen jus non debeat competere Pote­stati Ecclesiasticae ad inspicienda negotia civi­lia. Primum ipsius argumentum est, Civitatem jam antequam inducta in eam esset Ecclesia, suprema, et independenti leges promulgandi po­testate gavisam esse: unde proinde consequens sit, nec postea istam Inspectionis subjectionem subiisse erga Ecclesiam. Ego non illud ago, ut velim asserere, Principem debere sua statuta pri­us Ecclesiae offerre , et dare inspicienda , quam baec promulget. Tantum volo ostendere , qucd Jurisconsulti hodierni Potestatem Ecclesiasticam statuentes esse liberam , et a Seculari potestate non pendentem, et aeque talem esse Secularem potestatem, dum introspiciendi causa utrimque eadem est, tamen ex eadem causa hoc Inspecti­onis jus Seculari potestati asserere , negare Po­testati Ecclesiasticae, iterum adversus argumen­tandi leges. Siquidem ubi eadem causa est, etiam idem debeat esse, quod bine concluditur. Hanc differentiam deinde Pehemus probatu­rus, et discrimen inter statuta utriusque Potesta­tis Da mihi, inquit, legem civilem in se justam,

Next

/
Thumbnails
Contents