Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

Regia potestas dirigitur in gubernando, illud te­neant, quod tenendum esset. Neque tantum ista ratione vitiosa est haec ar­gumentatio, verum etiam alia. Nullius firmita­tis est argumentatia , dum ex eo, unde quidpiam concluditur, perinde fieri conclusio potest in par­tem alteram. Siquidem hae conclusiones se se invicem elidant. Medium efficax promovendi sa­lutem civilis societatis est Religio, quod his i- psis verbis est assertum a Pehemo Praelect. in Jus Eccl. Part. I. Sect. 3. §. ?5Q- aeque Brezanoczi- us, Religio , inquit , est efficacissimum medium finem civitatis promovendi. Instit. Jur. Eccl. Tart. I. §. 18Q* Iidem autem certe etiam dabunt, et concedent, Regiam quoque dignitatem, et po­testatem permultum conferre ad Religionem fo­vendam , atque hanc collatam esse Regibus non solum ad mundi regimen , verum etiam maxime ad Ecclesiae praesidium, quaeque ipsius etiam S. Leonis M. assertio est. Potestas igitur , qua Principes sua regna gubernant, est medium ad finem, quem Hierarchae habent in pascenda, et regendaEcclesia. Qui jus habet ad finem, habet etiam jus ad media. Proinde Hierarchae habent etiam jus circa ea, quae sunt Regiae potestatis. Non dant, non concedunt hoc, qui Hierarchis , ipsique Ecclesi­ae omnem etiam indirectam potestatem in tempo­ralia denegant. a) Igitur agnoscant etiam necesse est, neque ex eo, quod Principes jus habeant ad finem, quam iidem Neoterici Jurisconsulti po­nunt felicitatem Civitatis temporalem, consequens esse, idcirco hos habere etiam jus circa Sacra, et Religionem, eo quod Religio sit medium, il­DE JVRE PRI3SC* CIRCA SACRA* 4g 1 a) Pehemus Praelect. in Jus Eccl. Part, I. Sec. 3. §. 664. Brezanoczius Instit Jur, Eccl. Part. 189.

Next

/
Thumbnails
Contents