Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE FRINC. CIRCA SACRA 4:g bus: Declina a malo, et fac bonum Psal. 35. v. 15* summa justitiae, quam homo quisque sectari debet, continetur, et cujus justitiae obser­vatione Deus a nobis colitur, dum bonum quod vult, agimus: malum, quod non vult, cavemus. Ne­que igitur etiam. S. Paulus ministerium, quod Keges, et Principes iu suo regendi munere gerunt erga Deum, in bono temporali, sed in eo, quo Deus per officia justitiae colitur, et cujus fru­ctus sit hominis etiam aeterna felicitas, constitu­it. Homo ad Dei imaginem factus est. Deus est summa, et infinita perfectio. Hanc imaginem homo accepit a Deo , ut eam in se conservet pu­re , atque inviolate , quamque idcirco nullo vitio, foedare ei fas est: habetque hanc obligationem «ibi impositam per legem naturalem. Hinc est ^ ut vi hujus legis naturalis juxta normam divinae voluntatis agere recte, vitare autem omnem pra­vitatem dsbeat. Sicut vero parentes assumpti a Deo sunt ad nos procreandos 5 ita horum etiam officium naturale est, liberos suos ad eum finem, educare, et dirigere, ad quem creati a Deo sunt. Prima origo regnorum est, dum familiae ab uno descendentes, crevissent in integras nationes, quasque regeret is, cujus auctoritas in familia praecipua fuisset eo jure, quod pater habebat, supra familiam a se prognatam. Ex quo intelli- gitur, regiae potestatis originem esse ortam ex juro paterno, non quasi alia etiam via regna de­inde exorta non sint, siquidem et filii possint fie­ri alia ratione, videlicet per adoptionem, quae beneficium naturae, et juris imitatur; sed quod juris istius prima radix , ac fundamentum in ge­neratione sit: ideoque Principibus idem hoc offi­cium erga subditos incumbere , quod est paren­tum erga liberos, ad eam his curam impendent

Next

/
Thumbnails
Contents