Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

psisse 5 hanc tamen defendunt, non alibin fuisse, quam factam adversus Photinum , quae sensum possit habere Orthodoxum, ita ut huic subscri­bendo nihil admiserit adversus fidem orthodoxam. Sic Baronius , sic Natalis Alexander, sic Lauren­tius Berti, sic alii Theologi, et Critici Catho­lici , etiamsi formulae factae ab Arianis subscri­psisset , cujus tamen etiam contrarium ego pro­bavi , de Liberio scripserunt. Aeque Honorium non tantum Natalis, et Petrus de Marea, de qui­bus jam supra (§. 3. pag. 20.) facta mentio est, sed Bellarminus quoque lib. 4* de Rom. Pont. cap. 11. Baronius in Annál, ad a. 653* Franciscus Syl­vius lib. 4« Controvers. Quaest. 2« act. 12« Al­bertus Pighius lib. k. de Hierarch. Eccl. Combe- fisius Disquisit. de Causa Honorii, ut plures alios praeteream, a labe haereseos defendendum susce­perunt. Hic ergo illud volo dijudicari, dum etiamsi innocentia Liberii, et Honorii nondum esset certis, atque evidentibus argumentis asser­ta, attamen de ea disputaretur in utramque par­tem, potueritne Brezanoczius nulla a se facta, et praemissa demonstratione decretorie asserere: Liberius subscripsit formulae Aria- nae, Honorius ut haereticus damna­tus est, atque conclusionem facere ejus, quod contra invictam fidem in Cathedra Petri adstruxit, et docuit. Dum etiam rem per seipsum non de­monstravit , atque ista ab aliis in utramque par­tem disceptata est, certum vero debeat esse illud, unde fit conclusio , si hanc recte volumus facerej estne illius contra invictam fidem in Cathedra Pe­tri (is infallibilitatem Romani Pontificis hanc vo­cat, bene, et legitime facta conclusio, et valet* ne argumentatio, nisi Caveo, ejusque similibus scriptoribus de Liberio , et Honorio tantum pu­tavit esse deferendum , ut id pro certo haberet } DE HOIS'ORIO I. PAPA, kl

Next

/
Thumbnails
Contents