Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

58 DISSERTATIO XI. dem Monothelitae suae sectae antesignanis, in Con­cilio generali sexto damnatis, eadem fraudulentia adjunxerunt, interpolatis ejusdem Concilii Actis , perque falsas, Leonisque nomini suppositas episto­las , ut ex illius adjunctione probrum suae damnationis lenirent. Non plus, quam hoc solum addam: Honorii, neque Zonaras Scriptor Graecus in Vita Constant tini IV. neque Theophanes , neque Pholius in li­bello de septem Synodis, dum de condemnatis , in Synodo sexta generali loquerentur, eosque nominatim etiam appellassent , ullam mentionem fecerunt. Hi Graeci , et praesertim Fhotius , tam Romanis Pontificibus infestus, tacuissetne de Ho­norio ? Ista igitur Acta Concilii generalis sexti, quae hi prae manibus habuerunt, aut immunia ah interpolatione fuerunt, aut si expertia hujus in­terpolationis non fuerunt, illis tamen fidem adhi­bendam haud putaverunt. Aeneas Sylvius Episco-» pus Parisiensis, in libro adversus Objectiones Graecorum circa a. 808« dum jam Photius coepis­set omnia miscere, de Sede Constantinopolitana, quae se se efferebat ambitiose supra omnes alias Ep isoopales Sedes, ipsam etiam Romanam, ad contundendam ejus arrogantiam scripsit : ,,Est äu­ßern dictu lamentabile, quia eadem Sedes, quae „caput levare conatur ad superos, pro rectae fidei ,,Praesulibus rectores olim habuit doctrina haere- ,,tica foedatos : quos Tripartita denotat historia, ,,et Sanctorum Patrum in Canonibus damnat soler- „tia. Non vero in Romana Sede , Deo rectore j „tale unquam contigit dedecus.,, Hocne Constan- tinopolitanis potuisset objicere, si metuisset, hoc quod objecit, posse a Graecis retundi per aequale factum etiam Honorii ? Et nonne etiam deinceps semper non tantum Romani Pontifices, verum etiam viri doctissimi 9 et pietate conspicui

Next

/
Thumbnails
Contents