Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
Í)É HONORIO I. PAPA. 55 generali, pro damnatione Honorii, quoniam Acta horum conciliorum utique serius conscripta fue- runt, sequitur, ut ad haec tantum ex Actis concilii Constantinopolitani se se ingesserit etiam interpolatio. Nec haec istorum etiam Conciliorum interpolatio videri debet velut res tantum precario assumpta. Nam primum, si nec damnatus est Honorius in Concilio generali sexto , neque damnari potuit, 'utpote innocens $ ergo neque in testimonio etiam ullo damnatus dici vere potest 5 deinde hoc supponendi, aut interpolandi artificium et illa aetate, et jam antea fuit in Oriente prorsus non inusitatum. Jam supra vidimus, a Pyrrho hae ipsa in re factum istud esse , literasque ab eo sparsas, quibus Honorio affinxerit, hunc se- cum, ceterisque Monothelitis ejusdem esse sententiae. Vidimus testimonio Maximi epistolam Honorii , in lingvam Graecam vitiose translatam esse , et assertionem unius voluntatis in Christo Honorio subleste datam esse, (supra §. 1. pag. 10* 11.) In ipso Concilio gen. sexto ad dogma suum fulciendum adhibuerunt Monothelismi fautores istas artes. Nam cum actione tertia jussi fuissent proferre, si quid haberent in defensionem sui dogmatis, hique Mennae Episcopi Constantinopolitani epistolam ad Vigilium Papam produxissent, habentem assertionem de una voluntate in Christo ,,Exurgentes legati Apostolicae Sedis Romae j, (sunt verba Actorum Concilii) exclamaverunt: ,,Piissime Domine (sunt ad Imperatorem directa „verba, praesentem in Concilio) Falsatus est prae- ,,sens liber quintae Synodi. Nequaquam relegatur sermo, qui dicitur Mennae ad Vigilium, quia „fictus est: sed jube diligenter advertere prae- „sentem librum. Et inspicientes Imperator una „cum Judicibus, et quibusdam de sancta Synodd 5 *