Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

h DISSERTATIO XI. Idem ad Paulum, qui Severiancrum erat praeci­puus, et caput (secta haec fuit, quae ex haeresi Eutychetis pullulaverat) et nonnullos alios literes dederat, ut eos in societatem suae sententiae per­traheret, Mennae etiam Episcopi Constantinopo- litani adhibita epistola , quae ab hoc ad Vigilium Papam erat scripta^ ad suam fulciendam sententi­am. Paulus autem Heraclio Imperatori, dum ia Armenia esset propter bellum, quod contra Per­sas gerebat, libellum obtulit, quo eumdem ad- struebat errorem. Primum Imperator respuit do­ctrinam, quae ei erat propinata a Paulo. Brevi autem sic eam complexus est, haud dubie permo­tus Sergii Episcopi Constantinopolitani commen­datione, et auctoritate, ut eamdem Imperator doctrinam cum Arcadio Episcopo in insula Cypro, et Cyro Phasidis Episcopo communicaverit. Cy­rum nactus est eidem doctrinae suffragantem, non Arcadium. Cyrus, postquam ex Phaside ad Ale­xandrinum Episcopatum transiisset, libellum composuit novem continentem articulos de San­ctissimae Trinitatis, et Incarnationis mysterio. Horum septimus aperte errorem continebat de una Christi voluntate , et operatione. Sophronius mo­nachus omnibus precibus a Cyro petebat, re vul­garet istos articulos. Dum hoc obtinere ab eo non potuisset, profectus est Constantinopolim, ut Sergio uteretur adjutore adversus molimina Cy­ri. Sed jam hic eodem errore erat captus : cu­jus proinde frustra imploravit auxilium. Cyrus au­tem etiam gloriabatur de optimo successu sui il­lius libelli, et articulorum: quibus effectum sit, Ut sectae omnes, in quas Eutychiana haeresis erat divisa, cum Cyro in unam communionis societatem coiverint, jactantes, non se accessisse ad Chalce- donense Concilium , in quo Eutycbes erat damna­tus, verum istud ad illos venisse. Nam qui unaci

Next

/
Thumbnails
Contents