Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPA. 15 „Sergium, et unam Pyrrhi, et unam Pauli, et „unam Petri, Constantinopolitanorum quondam An­tistitum, et unam Honorii Papae ? totam haere­ticam ad eumdem Sergium : de quibus omnibus „sanctum Concilium dixit: Cognitionem accipien- ,,tes prolatorum nobis a Georgio Diacono libello- „rum, atque chartarum, sive aliorum opusculo- „rum, comperimus in unam, eamdemque impieta­tem concurrere, et praevidimus, haec tanquam ,,profana, et animae perniciosa continuo ob per­tectum exterminium igne concremari. Et com- ,,busta sunt.,, Etiam act. 18* iterum Honorius cum Sergio, Pyrrho, ceterisque jam supra nomi­natis copulatus est in Concilii sententia, qua ,,Procul ab Ecclesiasticis septis abjiciuntur, et ,,anathemati merito subjiciuntur. „ Aeque hoc fit in epistola hujus Concilii synodica ad Agatho- nem Papam: ,, Anathematibus interfecimus exsen- „tentia per sacras vestras literas de iis prius la- „ta, Theodorum Episcopum Pharan , Sergium, „Honorium, Cyrum, Paulum, Pyrrhum, etPe- „trum. „ a) Eadem Hón r**i condemnatio confirmatur etiam testimoniis partim C^onciliorum aliorum, et qui­dem Oecumenicorum , p artim Pontificum Romano­rum. Nam in Nicaena .Syn odo generali a. ?81. act. 5» et 7» inter Mon itbelitas recensetur r-,,0_ rius. In Concilio VHI.Constantinopolitano p ter generali a. 8ÖQ. act. 7. posita est allocutio Hadriani II. Papae, quam Romae fecit in Syno­do, paulo ante istud Constantinopolitanum Con­cilium habita, in qua sic fatus est. „Romanum „Pontificem de omnium Ecclesiarum Praesulibus „judicasse legimus, de eo vero quemquam judi­a) Carranza Summa Concilior, Tom. II. pag. l3i. etss.

Next

/
Thumbnails
Contents