Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

82 DISSERTATIO H. DE 0 R. SED. PATRIARCH. ETIWETR. ?,ca fluxisse.,, Ipse prius dixerat, orbem Eccle­siasticum juxta dispositionem Romani Imperii jam in Ecclesiae infantia in provincias ipsos Aposto­los partitos esse. Ergo neque ista sectio, quam modo dixit, ex consvetudine Ecclesiastica fluxisse, nisi non consentanea sibi locutus esset, de tem­pore Apostolorum accipi potest, sed de poste­riore: in quo, dum Ecclesiae ulterius aliae fun­darentur, idem mos ab Apostolis coeptus, con­tinuatus sit. Etiam idem De Marea in Disserta­tione sua prima docet, Apostolos , ex officio ad communionem cum Petro ut capite, servandam fuisse obligatos , atque Ecclesias , per provincias instituisse ea lege, ut Petrum, tanquam Eccle­siae caput , respicerent, ejusque regimini subji­cerentur , islamque necessitatem verbis Christi praescriptam esse. Etenim ut Ecclesiae unita­tem solidaret , uni Claves tradidisse, et super Petrum aedificandae Ecclesiae Petram dictum, totius aedificii compagem imposuisse. Apo­stolos singulis Episcoporum provincialium con­ventibus unum Episcopum praefecisse, qui ca­put, et Primas esset totius coetus, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, quemadmodum idem hoc sit a Leone dictum. Si Primatus Petro a Christo collatus ori­ginem suam habet ex instituto divino , idque per hunc Primatum totum fuit in Petro principaliter a Christo collocatum, ut ab eodem Petro velut a capite dona in omne corpus diffunderentur, ut est ab eodem S. Leone dictum 5 si ab Ecclesia Ro­mana per ejusdem Petri cathedram in omnes ve­nerandae communionis jura dimanant, quemadmo­dum S. Ambrosius docuit, sique potestas, quae ex capite derivata in membra est, in capite divi­na est, haec eadem in membris, in quae ex ca- capite manavit, potestne habere fontéig tantum instituti humani ?

Next

/
Thumbnails
Contents