Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

80 DISSERTATIO II* orbis Romani capite in omnes vene­randae communionis jura dimanant. S, Leo quoque, cujus verba allata superiore §pho sunt, a forma Apostolorum, inter quos etsi ele­ctio esset omnium par, tamen fuerit discretio quaedam potestatis , ortam esse asseruit distinctio­nem Episcoporum, ne omnes sibi omnia vindica­rent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursus quidam in majoribus constituti sollici­tudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri Sedem universalis Ecclesiae cura con­flueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Idem Serm. 3* de Assumpt. sua „Magnum, inquit, ,,et mirabile, dilectissimi, huic viro (Petro) con­sortium potentiae suae tribuit divina dignatio,, ,,et si cum eo commune ceteris voluit esse Prin­cipibus , nunquam nisi per ipsum dedit, quid- „quid aliis non negavit.,, Concludam dissertationem verbis Petri de Marea de Concord. Sacerd. et Imperii Lib. 6- cap. i. §. 3. 75IIaec portionum distributio, quae „diversis Episcopis commissae sunt, fluxit a ju- )5re Apostolico. Etenim quando Apostoli funda- „bant Ecclesias, tametsi Episcopo ordinato con- „ferrent cum impositione manuum omnem pote­statem et ordinis, et jurisdictionis , tamen ei lo- „eum assignabant, ubi munus suum impleret. Sa- „tis manifeste id scriptum est Cap. 20* Actorum, „ubi legimus, Spiritum sanctum constituisse Pres- „byteros, sive Episcopos ad regendam gregis „certam portionem : In quo vos Spiritus „s anctus posuit E p scopos regere Ec- „cies i am Dei. Sed quoniam Ecclesia regenda „est juxta unitatem, necessarium fuit institui ab ,,Apostolis modum quemdam communionis inter „Epi-

Next

/
Thumbnails
Contents