Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S. PETRI ÉPISCOPATV ROM. 4? nltus collatam, ut ab ipso haec ulterios flueret in eos, qui ejus successores, et quasi haeredes fu­turi essent. Quod enim per cathedram jus succes­sionis determinavit, idem profecto potuisset fa­cere designatione , facta per vocem suam, aut scripturam. Sin autem, qui etiam casus solet , ut vidimus, poni, decessisset absque successoris con­stitutione , non aliud remanssisset, quam ut Ec­clesia ad Christum se verteret , et ab eo exspe­ctaret Petri successorem in Primatu , istiusque suc­cessionis determinationem, tantoque magis hoc in successione Petro, quando, ipsi etiam Aposto­li , quemnam Deus sibi Apostolum elegisset in locum praevaricatoris Judae , ab eodem Deo pe­tierunt, ut eis ostenderet, Act. 1. v. 24* Paulus quoque , et Barnabas divinitus facta voce vocati, et assumpti a Deo ad Apostolatum sunt. Act. 13. v. 2- Ipse vero iste casus tantum fingitur etiam absque ratione. Nam dum Christus instituit Pri­matum in Petro , hujusque statuit transmissionem per successionem'Petro $ id nonnisi futurum erat, quod Christus ordinavit , nec in istum casum , si Petrus mortuus esset absque constituta sibi sede, provisionem fecit, aut facere debuit: quem sciebat, nullum talem futurum, in cujusque potestate fuit, prohibere, ne posset fieri. Quamobrem sicut Chri­stus nullum debuit formidare casum talem , qui ejus constitutionem turbaret de Petri primatu , ejusque conservatione perpetua 5 ita supervacaneum est, la­borare, mentemque fatigare, quid eo in casu , qui ponitur, si mortuus Petrus esset ante constitutam si­bi Sedem, futurum fuisset, dum neque futurum fuit, quod non est factum, neque fiet, idque solum fue­rit futurum, quod Christus de Petro, et succes­sione in ejus Primatu decrevit , et definitum ha­buit. Nam perinde possemus quaerere , qu d fu­turum quoad opus redemptionis nostrae fuisset, #i Christum infantem Herodes , quemadmodum vo.

Next

/
Thumbnails
Contents