Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO I. clesia. Dum ergo Ecclesia habet supremam po. testatem , hujusque tantum auctoritate , atque no­mine , ut ipsi ponunt, hanc administrat Ro­manus Pontifex, concludunt, esse etiam in ejus­dem Ecclesiae potestate, Primatum ab Romano Episcopo auferre , atque hunc dare alteri Episco­po, ad suum placitum, cuicumque. Claves, quas dixit Christus Petro se daturum, esse ab eo datas Ecclesiae, etiam S. Augustinus dixit, hujusque auctoritate potissimum nituntur, qui asserunt, in Ecclesiae esse potestate, Primatum auferre a Ro­mano Episcopo, et alteri Episcopo eum dare. Quo sensu S. Augustinus istud de Clavibus dixerit, in dissertatione deinde octava demonstrabitur, ubi de Primatu Romani llontificis speciatim agetur. Hic autem, ubi de hoc Primatu locus agendi proprius non est, tantum , velim , considerentur Christi ver­ba , quibus innititur Prjmatus, quem is in Ecclesia sua instituit. Sunt ista omnium consensione: Ego dico tibi: quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedi fi cabo Ecclesiam meam- - Tibi dabo claves regni cae­lorum. Pasce oves meas. Matth, iß. v. 18 > IQ. Joan. 21. v. 1?. Cui Christus dixit: Tu es Pe­trus et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, huic eidem etiam dixit: Tibi dabo claves regni caelorum. Super quo autem quidpiam aedi­ficatur , distinctum est ab eo, quod aedificatur. Supra Petrum vero Christus dixit, se aedificatu­rum suam Ecclesiam, et ei, super quem aedifica- vit Christus suam Ecclesiam, intelligitur etiam collatus esse Primatus. Itaque potestas , quae Pri­matus dignitate continetur, non Ecclesiae , verum Petro collata est, nisi eatenus etiam Ecclesiae, quatenus hoc etiam Ecclesiae sit, quod ejus ca­put Petrus habet: quo etiam sensu claves, quas Christus Petro dedit; Ecclesiae flaves sunt. Cui kk

Next

/
Thumbnails
Contents