Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

disserta no i. Petrum hoc.empore Romae, quo literas Paulus mi* sit Romam illud etiam argumento certissimo est, quod ad Ros confirmandos in fide, qua de causa se scripsise ipse Paulus testatur, Rom. 1. v. 11. super­fluum Wisset scribere Romanis, habentibus apud ge P'trurn ad dirimendam controversiam, quam inte se habebant. Etiam tertium, quod in obje- ctOnem positum est, perinde forte est. Nam , dum d fenditur, Petrum fuisse Romae, asseriturne, tunc jum fuisse, quando ibi de Paulo quaestio habita est ? Hoc autem iterum deberet esse, ut aliquid valere posset conclusio. Sed neque Petrum Paulus designa­vit, dicendo, neminem sibi affuisse in.defensione sua. Nam fuitne Petrus is , ut ante Imperatoris tri­bunal ei potuerit assistere, eumque defendere ? Sed eos Paulus notavit, qui e Caesaris domo facti Christiani, quales fuisse Pauli epistola ad Philip. v. 22. testatur, se se subtraxerant, nullique ei praesidio fuerunt. Quamvis autem Petro circum­cisionis Apostolatus fuerit commissus , sicut Paulo inter Gentes $ non tamen eo minus et istud certe e^am debebit obtinere, quod Petrus de se ipso professus est: ,,Deus in nobis elegit per os me- „um audire gentes verbum Evangelii , et credere.,, Act. 15. v. 7. Ad Judaeos itaque quamvis praeci­pue luisset destinatus Petrus 5 non ideo tamen mu­nus ejuf Apostolicum ad hos solos, sic restri­ctum fűit, qui etiam ex Apostolis primus omnium Cornelium centurionem cum cognatis, et propin­quis suis ad fidem convertit, Act. 10- v. 17. etss. ut nihil potestatis sibi haberet datum erga Genti­les : sicut neque Paulus non praedicavit Evangeli­um Judaeis Act. 13, v. 16. C. 14* v. 1. etc. quam­vis sibi commissum dixerit Evangelium esse erga Gentiles.

Next

/
Thumbnails
Contents