Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
Ik DISSERTATIO I. },miir te , ut his, quae a Beatissimo PapaRoma- ,,nae civitatis scripta sunt, obedienter attendas r „quoniam Beatus Petrus, qui in propria sede vi- ,,vit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem.,, Nam dum Sedem Episcopalem, in qua tunc Leo Pontifex sedit, propriam Petri Sedem appellat, sequitur, eam, quae Leonis fuit, intellexisse, etiam fuisse sedem Petri, in qua Petro Leo successerit: tantoque magis istud intelligitur, dum ipsum etiam Petrum vivere in eadem propria «ede asseruit: quatenus id, quod Petrus Romae in sua sede fuit, eo mortuo esse non desierit, sed in Leone., aliisque Petri successoribus perstiterit, atque, ut veibis utar ipsius Leonis in Serm. 2* Anniversario suae assumptionis ad Pontificatum ,,Cujus dignitas, etiam in indigno haerede non ,,defecerit.,, Eamdem Sedem urbis Romae Episcopi etiam Prosper in Carmine de Ingratis, Petri Sedem esse praedicavit. „Sedes Roma Petri, quae Pa- „storalis honoris facta caput mundi, quidquid non „possidet armis , Religione tenet.,, Romanum denique Episcopum omnes semper in Ecclesia, ipsa etiam Concilia generalia professa sunt, et praedicarunt , esse Petri in Romano Episcopatu successorem , cujus successionis vi, Primatus , quem nunquam non exercuerit, obtineat dignitatem. ; , §. k. Argumenta eorum, qui negarunt, Petrum Romae fu» isse. Vt autem ii, qui defendere conabantur, Petrum Romae nunquam fuisse, nihil solidum afferre potuerunt, et succubuerunt adversus certissima, et evidentissima testimonia 5 ita neque alia ratio est resistendi argumentis, quae sunt firmissima,