Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

12 DISSERTATIO I* batam, idem manebit periculum eidem fidei hi­storicae, negando, Petrum Episcopatum gessisse Hamae: quae res non minus, atque illa de ejus Eomam adventu fulta sit certissimis, et gravissi­mis testibus, atque antiquitatis monumentis. Non utar eorum testimoniis, qui docent, Pe­trum fundasse Romanam Ecclesiam, S. Irenaeum Lib. 3. adv. haeres, cap. 1,3. S. Dionysium Co­rinthiorum Episcopum apud Eusebium Lib. 2* H. E. c. 24- Clementem Alexandrinum apud eumdem Euseb. Lib. 6* c. 11. Origenem iterum apud Eu­sebium Lib. 3. c. 1. Arnobium in Psal. 10Ö- S. Athanasium in Apolog de Fuga, S. Chrysostomum hom. 2* in Epist. ad Rom. S. Cyrillum Jerosolym. Catech. 6* tantum eos proferam, qui disertissi­me dicunt, Petrum habuisse Romae Episcopalem cathedram , primumque in hac sedisse , et cui in hac, successerint , qui deinceps urbis Romae fue­runt Episcopi. Ex his S. Cyprianus est , qui Epist. 55» ad Cornelium Papam Episcopalem ca­thedram , in qua tunc sedebat Cornelius, vocat cathedram Petri. ,, Navigare , inquit , audent ,,ad Petri Cathedram, atque ad Ecclesiam prin- ,,cipalem, unde unitas Sacerdotalis exorta est.,, De iis hoc dixit, qui Carthagine schisma fecerant, et a Cypriano damnati, aJque excommunicati cum sibi schismaticum Episcopum constituissent, hujus confirmationem fraudulenter quaesiverunt obtinere a Cornelio Romano Pontifice. Idem Cyprianus Epist. 52* ad Antonianum, locum, in quo sedit Fa­bianus Rom. Pont, appellavit Petri locum, et gra­dum Cathedrae Sacerdotalis. „Cum Fabiani, in- „quit , locus, id est, cum Petri locus , et gradus „Cathedrae Sacerdotalis vacasset.,, S. Optatus Milevitanus Lib. 2. adv. Parmenian. Donatist. cap. 2- „Negare , inquit, non potes , scire te in urbe njRoma Petro primo cathedram Episcopalem esse

Next

/
Thumbnails
Contents