Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Caeterum utilitas horum librorum V. T. non omnibus temporibus aeque magna est. Distinguenda sunt 1 , tempora ante Christum natum , cum vigeret adhuc Oeconomia Mosaica; 2 , tempora Christi et illis proxima , in quibus maiorem usum habebant V. T. libri, quam constituta iam et firmata republica Christiana* De his temporibus accipienda sunt oracula Christi et Apostolorum loan. V; 39. Rom. XV; 4. 2. Tim. Ill. 15. 16. 2 Petr. I. 20. 2 1. Pro coaevis Ie- su , pro Judaeis, qui de veritate Religionis Christianae ex suis oraculis edocendi erant, rnulto utiliores erant isti libri V. T. 3, tempora nostra , quae magis illuminata sunt , nobis non opus est per atrium Iudaismi in adyta Christianae R. penetrare, vid. l.c. p. 241. fin et 242; nobis non tantum usum praestant, atque priorum temporum hominibus , viliorisque sunt utilitatis et pretii. Habent tamen adhuc non contemnendum usum. Utilitas haec pertinet a) vel ad eruditionem. Eruditus emm inde generis humani origines, fata antiquissima, religionis publicae vicissitudines, doctrinae de Deo et rnoribus historiam , Mosaicae Legis sapientiam, carminum sacrorum elegantiam sublimitatemque cognoscere <et admirari potest, b) vel ad religionem. Eius respectu habet V. T. usum in demonstratione veritatis Rei. Christianae adversus Iudaeos; dein valet ad multa loca N. T. illustranda et interpretanda, qui usus hermeneuticus dicitur. Accedit his usus dogmaticus, quatenus N. T. multa dogmata supponit, uberius in V. T. proposita, e. gr. de origine mundi, peccati, de creatione , de attributis Dei etc, et usus moralis. Vid. Docd. Jnst. p, I. Jf. 4«. de Religione cognoscendaeq. eius principiis, ll