Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sectio. Pl. §• 69. De animi immortalitate. D l-/um corpus interit, non toti morimur, 1. restat adhuc melior pars nostri, illud quod in nobis cogitat, appetit, aversatur, ratiocinatur: quod animum adpellamus. Diversae is esse ua- turae a corpore debet: neque enim ex mechanismo corporis unquam eius operationes tam variae, tam mirificae explicari, intelligique possent. Neque enim solum praesentia sensibus cernit, sed etiam absentia mente videt, visa componit, abstrahit, ex notis ignota colligit ex praesentibus de futuris callidissime conficit, subtilissime ratiocinatur: quod certe non cadere in corpus videtur. Corporis itaque ruina, non trahit, nec trahere potest post se etiam animi ruinam. Deus quidem hunc animum redigere in nihilum potest : at id nunquam demonstrari poterit, eum id vel actu facere, vel facere velle, aut debere. 2. Quia menti nostrae datae sunt vires , quae in hac vita usu perficiuntur quidem aliquantum , sed ubi perfectae sunt, morte intercipimur. Neque eum gradum attingimus in hac vita, quem possumus, neque etiam fructum virium illarum excultarum capimus. Peteritn,e hoc de sapientia divina cogitari, quae nullas nobis frustra dat vires , et per illas scopum suum obtinere totum vult ? 3. Accedit, quod nobis desiderium perpetuo maioris perfectionis et felicitatis insit, neque tamen vel in summa, quam hominibus datur attingere aetate voti nostri potimur: Potuitne Deus hoc animis desiZ5i