Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

de religione Jesu tamqu. remedio peccati• 245 §' 67. De emolumentis Christianae pieta­tis ac virtutis. P JL ostquam duas quaestiones expedivimus, 1 , quid Christus nostra catisa fecit ? s. de meritis Jesu Christi. 2, quid nobis agendum incumbit ? s. de ordine et mediis salutis , restat, ut quaera­mus, quid inde utilitatis ad nos redundat, si ex praescripto doctrinae Jesu vixerimus, poeni­tentiae fideique ordinem ingressi, pietati servi­verimus, seu de emolumento Christianae pieta­tis ac virtutis. Quaestioni huic satisfacit Aposto­lus Paullus 1. Tim. 4; 8. 9* Vtilitas eius itaque pertinet 1, ad hanc vi­tam. a) Nam multum confert ad corporis et men­tis nostrae incolumitatem, Pius enim evitat ma­gis, quam alii, omnes libidines, affectus inor­dinatos , inpvudenter facta inimica vitae , valetu­dini, menti, fortunisque et existimationi suae. Multis itaque caret malis probus , quae necessa­ria consectaria sunt peccatorum. Pietas nobis alios etiam placidos et faventes reddit , nosq.ue hactenus taediis non paucis liberat. Nostris igi­tur privatis commodis , prosperitatique vitae non parum consulit, saltem consulere potest. Scili­cet virtus Christiana nos castos, laboriosos; fru­gales, et contentos efficit; bonos, utilesquenos familiae , cuius membra sumus, homines, cives­que reipublicae, reddit; gaudiis huius vitae , ijs- que innoxiis beat, et si modo illa sincera et in­fucata sit, cumque prudentia vitae coniuncta,

Next

/
Thumbnails
Contents