Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Sehol: Sunt, fuereque olím, qui rationi in rebus religionis nihil, alii nimium tribuerent, olii denique rationi nimis angustos terminos constituerent. Cuius tamen maximus est usus, cum in inveniendis , tum diiudicandis, tum denique probandis ac defendendis veritatibus re«» ligionis. Vid. Doceerl. $. »• De naturali, revelata, Christi ana religione. C3mnes notitiae religionis primae veniunt ab institutione S. primas notitias religionis omnes adipiscimur per institutionem , quas deinde meditatione , examinatione, inquisitione emendamus, ampliamus et stabilimus. Institutio illa , cuius principium et fons sola est ratio, exculta illa quidem , sed tamen sibi relicta, adpellatur religio nataralis , seu, quae illa tantum complectitur , quae ratio exculta sensim de Deo eiusque ad nos velatione et voluntate vel cognovit, vel saltem cognoscere potuit (per attentam considerationem naturae et animi humani) et ex indubitatis principiis per se cognitis derivavit, vel derivare potuit. Haecreligio naturalis habitu scientifico induta ambitu philosophiae comprehenditur , s. est pars philosophiae vocaturque Theologia naturalis. Institutio, quae altioris est originis, seu, quae divinitus contigit hominibus, adpellatur religio revelata. Revelationis munus est 1, aut fluctuantem et praeiudicatis opinionibus animo alte defixis in devia abreptam rationem de Religione eognoscendaeq. cuius principiis. $