Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Prophetico, Sacerdotali et Regio, nominibus quidem ex scriptura sacra desumtis; verum tropicis illisae figuratis, desumtisque ex comparatione Christi cum Prophetis, Sacerdotibus et Regibus V. T. ( estque hic Schematismus fie- jbrueorum ideis et conceptibus accommodatus) At non ex omni eiusmodi figurata dictione illi- co officium Christi exsculpendum erat : alias enim multo plura officia adhuc constituenda forent : adpellatur enim agnus, pastor, lux etc. In disciplinis vero tradendis res verbis propiis efleiendae sunt, et figuratae dictiones scripturae s. eo pertinentes explicandae, teitiumque comparationis inde eruendum. Status quaestionis hic est: quo fine Jesus homo factus et in h:> terris versatus est P quod erat ei negotium? Sehol. Populares jesu secundum praeiu- dicatas suas opiniones , ex male intellectis locis Prophetarum , verbisque eorum figuratis, exspectabant Messiam, per eumque politicam quandam reformationem instaurationemque Regni Judaici , et restitutionem iurium ac privilegiorum suorum, Verum iste Jesus, repudiatis omnibus istis civilibus ornamentis , spirituale tantum regnum condere, et animis hominum vi veritatis imperare voluit. De fine missionis Jesu, deque mandatis, quae ei a patre data sunt, optime nos ipse edocere potuit : cuius sermones et testimonia de hac re continentur in Evarigeliis, ubi Servator dicit i. venisse se peccatores vocatum ad resipiscentiam, Matth. 9; 13. 2. servatum id, quod erat perditum. Matth. 18; 11. 3 seivatum animas hominum, Luc. 9; 5h. 4 venisse, ut patris voluntati satisfacei e', vide etque, ne quisquam eorum, quos sibi tradidisset, pereat, de religione Jesu tamqu. remedio peccati. 2oy