Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

V; 220 §. 131. Unorum possibilitatem, exist entium , wo// repugnantiam. Etsi mysteria sint veritates rationi imper­viae, rationis tamen magnum usum possumus fa­cere etiam in mysteriis. Inprimis per Rationem convincimus nos de mysteriorum possibilitate. Quum enim Deus, qna naturae auctor in rebus naturalibus, vel etiam in religione naturali mul­ta nobis relinquat mysteriahoc est talia, de quorum existentia nihil dubitamus, etsi nescia­mus explicare: cur et quo modo illa ita sint; hinc concludit ratio : posse Deum, etiam qua re­velatae religionis auctorem, patefacere nobis mysteria, seu veritates nobis incomprehensibiles. Dein Rationis ope demonstramus mysteriorum exi- stentiam, quatenus probamus; in S. Scriptura et Traditione vclut fontibus revelationis occur­rere veritates etiam tales, quae propter auctori­tatem Dei revelantis et Ecclesiae declarantis ve­rissimae quidem et indubitatae sunt, humana ta­men ratione comprehendi nequeunt, ac ideo veri nominis mysteria sunt. Denique rationis ope co­gnoscimus : mysteria esse quidem supra ratio­nem; quum sint veritates rationi imperviae, in quibus, quomodo praedicatum subjecto suo con­veniat, non perspicitur. Simul tamen ratione con­vincimur : in mysteriis nullam ostendi posse ve­ram contradictionem jam vel ideo, quod ad hanc demonstrandam ratio deberet perspicere manife­stam praedicati cum suo subjecto repugnantiam, quam tamen in mysteriis deprehendere eo ipso nunquam poterit, quod sint res incomprehensi­biles , quae rationis conceptum magis superant,

Next

/
Thumbnails
Contents