Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298
‘218 ginem demonstramus; ratione utimur, dum e S. Scriptura et Traditione velut revelationis datae fontibus eruimus, quomodo Christus Ecclesiam fundando, eamque custodem et infallibilem revelationis Magistram constituendo providerit, ut doctrina ab Ipso adlata inter homines semper propagetur, et semper integra conservetur; et sic porro. His vero generatim demonstratis ; rationis erit speciatim singulas veritates revelatione contentas in examen vocare, utique non eo fine, ut easdem admittat vel rejiciat pro lubitu, sicut illas mágis vel minus perviderit vel plane non comprehenderit; sed potius ut ostendat: easdem credendas esse, quia illae per Deum revelatae in S. Scriptura et Traditione continentur, atque per Ecclesiam ad credendum propositae sunt. Dein Ratio sparsas in S. Scriptura et Traditione veritates colligit, et in ordinem justum redigit, adhibitis definitionibus earundem cognitionem claram et distinctam reddit, et ex illis legitimas conclusiones deducit, atque vario modo illas illustrat: demum dubia, difficultates solvit, et doctrinam revelatam contra quorumvis adversariorum impetitiones defendit, ipsarum incomprehensibilium veritatum possibilitatem, noq repugnantiam , cum aliis veritatibus nexum, et insignem moralem usum evincit. Verbo: rectus et moderatus rationis usus in negotio revelationis in eo consistit; ut ratio ea omnia colligat et solide pertractet, quae ad veritatum divina revelatione contentarum demonstrationem, illustrationem, aut defensionem quidquam conferre possunt.