Szaniszló Ferenc: Doctrina religionis christiano-catholicae quam in usum academicae juventutis. Tomus 1. Partem generalem complectens (Pestini, 1836) - 23.298

216 ctoritatem credamus; attamen ratio colligit, et illustrat illa argumenta, vulgo motiva credibili- tatis, quibus persvademur, ut Dei revelantis et Ecclesiae declarantis auctoritatem quoad hanc vel illam veritatem adesse intelligamus, ejusque ju­dicio nos submittamus. Dein, sicut per revelationem non ideo manifestantur veritates, ut contrarium sta­tuatur rationi, sed ut rationis imbecillitati in sa­lutis negotio succurratur, ita sana ratio nunquam potest esse contraria revelationi, imo illam in mul­tis egregie illustrat, sicque revelatio et ratio mu­tuam opem sibi ferunt, atque se invicem adjuvant. Errant ergo, qui revelationem et rationem inter se pugnare arbitrantur; quum Deus, qui utriusque auctor est, sibi contradicere nequeat. Errant etiam , qui rationi nihil tribuunt, et o- mnem rationis usum in negotio revelationis da­mnant. Nam eo ipso, quod ratio nobis a Deo , teste ipsa revelatione, tanquam vitae dux et ma­gistra data sit, ejus rectus usus etiam in re gra­vissima, nimirum in salutis negotio, licitus esse debet. Sed etiam ipse Christus D. item Apostoli et sancti Patres cujusvis aetatis, etsi falsi nomi­nis philosophiam , atque humanam sapientiam il­lam, quae contra Deum ejusque rectum cultum et revelationem ab Ipso datam ambitiose erigitur, semper rejecerint, sed tamen ad rationis genui­num usum, ad sanos cordis et animi sensus sae­pius et ipsi provocarunt et alios remiserunt. Pro­fecto , dum Salvator suos adversarios ad Scri­pturarum , quae de ipso testimonium perhibent, scrutationem remisit; dum Paulus Apostolus mo­net : omnia probari et quod bonum est, teneri, vultque rationabile obsequium, dum Joannes A­

Next

/
Thumbnails
Contents