Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

fflagis arduam definitu esse, quam quae de rerum, sed opera- tionum praesertim divinarum movetur finibus, norunt veri qui­que sapientes, diserteque confitetur Tullius; (L. 1. de fin.) — sed et de his omnium maxime doctissimorum quoq.ue virorum discerpi consuevisse judicia, constans docet experienti'. — Quam praeterea , 3) sonat improbe: discendum ex fine esse, quid ex universa tradita in principio doctrina , retineri oporteat! — anne delectui ibi locus , ubi omne recipi et observari jussum, quod traditum est? — Et, 4) qui nam tandem, in manifesta multitudinis eatenus incapacitate , retinendorum ex fine scruta­tores , — divinae revelationis interpretes — et caeterorum, in- capacium scrutationis, Magistri essent? —• Posit:vum Religio Christiana, hoc ipso, quod revelata sit, institutum est; — po­sitivam igitur, revelantis Dei voluntate ordinatam, provisionem, eatenus haberi in medio oportere, et haberi etiam reipsa, cer­tum est. —■ Qui nam ergo essent, inquam? illi ne, ordinati Dei voluntate, stricta missionis lege permanentes in successione ? an alii aliqui, extra horum positi ordinem, semetipsos mitten­tes, vel aliud, quam ad quod docendum missi sunt, docentes, i, e. sapientes, scribae, et conquisitores hujus saeculi? — Äst Kvengelicam de illis audiendis , de his vero cavendis, legem praesto esse , — Deum surrogasse scrutatoribus praedicatores, —* et sapientiam sapientum stultam fecisse, exploratum est cer­tis scripti Dei verbi testimoniis; — utri ergo essent? — Illi, sine omni dubio. — Ast illos non ad faciendum in doctrinis re­velatis delectum, nec ad scrutandum ex revelationis fine, quid tenere, docereque oporteat, sed ad docendum, quidquid a mit­tente audiverunt, — ad docendum omnia, quaecunque sunt re­velata, missos esse, eodem scripto Dei verbo cerium est: do­centes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis, inquit ipse revelationis author, Jesus! — Sinamus attamen loqui, et, quid­quid solent, dicere loquaces, ne conqueri possint, repulso se, quin totaliter audirentur, esse r Finem revelationis esse, non ut amplietur ambitus Religionis, sed duntaxat, 1) ut succurratur Religioni rationis, eidemque praestetur plenitudo, puritas, et certitudo, quae deerant adhuc u- niversim; 2) JJt nova fundetur Ecclesia, in qua eadem Religio rationis plena, pura, et omnis incertitudinis expers regnet, remo­tis quibusvis doctrinarum positivarum scoriis» Tamquam modo ex Deorum concilio, et ex Epicuri intermun­diis descendissent, (Cic. de Nat. Deorum) tam asseveranter ad- firmant rem, inauditam adhuc in orbe Christiano. — 1) Finem hunc esse etiam, quis unquam negavit? — sed num hunc dun­taxat ? _ Id quidem probare dudum novorum horum Chri­stianorum Fratres, et Antesignani, Naturalistáé melioris, uti vo- frag. V. . D

Next

/
Thumbnails
Contents