Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

40 V I b Nullum unquam hominem per sola miracula plenam adeptum esse convictionem; ad plenam enim convictionem accedere semper doctrinae quoque Considerationem et usum debuisse. (Ibici ) Nullum unquam hominem ! Unde nam id , qui tam ii derb er et adbrmate asserit, novit?— Stupe temeritatem hominum, tam temere asserentium rem, extra sphaeram humanae cognitionis po&itam, atque manifeste illius contrariam testimonio , (supr.) quem intima cordium novisse, aperte ac saepius prohibet scri­ptura! — Circumagi hoc genus hominum fluctibus incertitudi- nis, Irahiqae jam huc» jam illuc, monstral ipsa haec conge­ries. — Paullum antea ad id duntaxat (nurj signa dicebantur vaiere, ut excitent attentionem; — jam eorum admittitur ad convictionem concursus. — Negantur sola suffecisse. — Dici­tur, doctrinae quoque considerationem necessariam esse ad con­victionem plenam. — Verum nempe est, quod classicus olim dixit Sapiens : solam sibi constare veritatem ; errorem variare, .— Sed praecipua neotericae sapientiae vis ex iis emicat, quae subduntur. Vro nosris temporibus miracula eadem vim externae demonstra­tionis amisisse penitus, quia jam inepta ad excitandam attentio­nem ; omnem ex miraculis demonstrationem noxiam magis esse, quam utilem , juxta illud Jacobi Rosseau: tolle miracula, et or­bis universus advolvetur ad pedes Jesu. (Ibid.) Haec in Christianorum medio, et sub Christiano habitu dici, merito, ac jure mireris! — Dicitur aperta facie, ut liquet, mi­racula Jesu et Apostolorum ad nihil jam apta esse, ne ad ex­citandam quidem attentioneml — Quod igitur paullum antea de concursu ad convictionem dictum est, ad eos unice pertinet, qui miraculorum erant spectatores! — Quis, cedo, hauddum palpat perniciem periodi illuminatae ? * — nihil enim fieri Christianae Rei igioni nocentius potest , quam si eam exuas miraculorum, in principio patratorum, vi, hodie praesertim, in ea capitum / er mentation e, quae sanari, praeterquam aut novorum miracu­lorum \irtute, aut demonstrata veterum vi, vix ac ne vix qui­dem potest, — Assertam Miraculorum ad posteros inutilitatem, 1) refellit universalis omnium, qui cogitare rationabiliter nec­dum desierunt, sensus, et experientia. — Narrat certe historia complures, historica miraculorum veritate, ad dandum Jesu Christo nomen, pertractos. — Ne superfluam, recens duntaxat Hardmajeri exemplum sisto, qui, sociorum improbitate ad exuen­dum Christum perductus, deprehensa miracuiorum veritate, il­lius praesertim, quo Lazarus suscitatus est, divinitatem Chri­stianae Religionis publice confessus est. — ( V. cit. op. il­lius.) — 2) Refellit Consectariorum, quae inde fluunt, improbi­tas ; sequitur enim , a) errasse Evangélistám , cum dixit: haec cutem (signa) scripta sunt, ut credatis, quia etc.; ilii enim, quo­§

Next

/
Thumbnails
Contents