Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

PROLOGUS. i-Demonstrationem dogmatis, quod tuen­dum suscepi, ex traditione facturus, expli­candum strictim traditionis discrimen, quo usurus sum, putavi. — Revelatae doctrinae praedicationem, factam in principio per Apo­stolos , voco traditionem originalem, -— eam vero, quae inde a decessa Apostolorum per constitutum praedicationis ministerium seu per Ecclesiam docentem iit, traditionem eccle­siasticam. — Congruere haec utrique, inter­nae et externae Evangelii constitutioni, vix erit e Theologorum choro, qui neget, quive hoc ipso non intelligat etiam, eam ipsam demonstrationis vim, quae ordinatae divini­A a

Next

/
Thumbnails
Contents