Krammer Ferenc: Fragmentum quintum historico-dogmaticum de neoterica religionis et Ecclesiae catholicitate ... ex traditione originali (Posonii, 1825) - 23.280

23 prorsus incogitantium, genere, ineptiorem ad praestan­dam aliis de veritate convictionem esse, philosopho , de­monstrat manifeste, popularitas Religionis Christianae, quam aegre cum philosophica convictione componas, et maxima in hoc praesertim hominum genere ejusdem Reli­gionis penuria, certaque Christianae de eadem convictionis impossibilitas. — Hos alioquin esse, qui palam ac publice et consensionis in iis, quae Religionis sunt, impossibilita­tem veritatis duntaxat subjectivae, quin, an cum objecfiva congruat, sciri possit, — et continuandae aut per saecu­la , aut in perpetuum reformationis necessitatem , confi­teantur, certum est, et jam vidimus. — Quisquis in con­fessionis hujus medio verae de veritate convictionis videt spem, is quidem dignus est, qui cum confitentibus, natet in gurgite vasto ! * * In casu Religionis , quae complectitur doctrinas positivas, et Mysteria, quaeve universim, positivae originis causa, posi­tiva est, omni laude digni sunt, qui, quidquid in singuli ejus partibus beneficum, et aptum formandae vitae est, explorant di­ligenter, viaque hac exosas superbae menti, et rebelli voluntati veritates, faciunt commendabiles utrique; — at reponere in fru­ctibus his criterium doctrinarum veritatis, vetat et positivae reli­gionis salus, et sana ratio, quae religionem positivam regi cri- terio positivo — authoritate — jubet luculente; — id quod do­ctissimi quique et timorati Protestantes hodie, adversus sophi­sticum, quod in eorum medio surrexit, philosophorum genus, invicte demonstrant. — Cum dicitur, credi omnino> quae con­tenta sunt Evangelio, si innotescat ex internis doctrinae crite- riis veritas, pertinet ad fraudem; — ita enim credere homini­bus etiara suspectis solemus. — Qui Deo loquenti, i. e. divino credit Magisterio, is credit, quia ipse dixit, seu beneficam pro­positae doctrinae vim videat, seu non. — Quin fidei nobilitas et splendor tanto major est, quo, absque interis.i doctrinae commendatione, fides promptior. — Nunquam excidat illud il­lustris Protestantis Verulamii (De augment. L. 9- c. 1.) dictum, dignum cedro: Ouo mysterium aliquod divinum magis absonum et incredibile fuerit visum, tanto plus in credendo exhiberi Deo honoris, et fieri Victoriam fidei nobiliorem. — Hinc sequitur, ho­minem quoque, solo authoritatis divinae respectu et convictione ad extra duntaxat credentem, nobiliorem» magisque proprie ho­minem esse, quam sit, qui rebus duntaxat, seu internis tantum doctrinae rationibus victus, credit; quippe ad nobiliorem illam fidei cictoi'iam tam certo ineptus, quam certum est, haberi de r y

Next

/
Thumbnails
Contents